Winand von Steeg

Pal. lat. 411, f. 8v

The transcription reads:

Ex hiis patet prima regula, quam ponit
dominus Johannes Andree: quod ascendendo et descendendo
quot sunt persone conputatis illis de quibus
quem, tot sunt gradus una dempta. Verbi
gracia in arbore nostra si vis scire quoto
gradu abavus distet a trunco, computa ipsum
et trunctum et personas intermedias, et erunt
quinque; demas unam et manebit gradus
quartus.

Sic descendendo a truncto ad ab-
nepotem totidem gradus erunt eodem modo
calculando. Consimiliter de abavo ad ab-
nepotem truncti viii gradus, quia ix persone.
Similiter computando de abavo ad pro-
nepotem Fratris pare erunt vii gradus, quia
viii persone.