Bullinger: Correspondence
The transcription reads:
Gratiam et pacem a Domino.
Fouet hic miserandus senex filium do-
mi (quem nosti Ioannem Gingium) paralisi deiectum, cum interim
ab hoc exigatur docendi offitium. Ceterum cum non ignoret
quanti referat quem suis praefitiat, nemini arduum hoc negotium
citius concredidit, atque tibi Zuingli doctissime quippe qui pro ista
tua uigilanti ecclesiarum cura et possis et uelis adminiculari.
Sunt enim illic apud uos plurimi ad hasce res eidonei. Obse-
cramus itaque, ut te nobis, imprimis uero ouibus Christi hac in
re impendas, denique boni consulas temeritatem nostram qua
seueriora tua audemus interturbare studia. Dominus Iesus
te nobis diu seruet incolumem.
24 Nouembris 1529.
Tuus Henricus Bullingerus