Blanche's Stalls for the Fairs of Champagne

.

New York, Columbia University, Rare Book and Manuscript Library, Smith Documents 0005.

The transcription reads:

Bartholomeus decanus totumque ecclesiae Beati Stephani Trecensis capitulum. Omnibus ad
quos litterae presentes pervenerint in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod nos
unanimi voluntate et assensu concessimus Blanchae feminae nostrae et heredibus suis in
perpetuum quiddam stallum quod est contiguum domus nostrae quae vocatur domus
corrigiarum et terram illi stallo adiacentem sicut idem stallum se comportat
usque ad murum cellarii predictae domus ad ponendam archam suam vel aliquid
tale. Stallum autem praedictum habet sex pedes in longitudinem et tres et dimidi
um in latitudinem. Dicta autem Blanche vel heredes sui qui praedictum stallum
tenebunt reddent singulis annis nobis decem solidos pro eodem stallo talibus
terminis videlicet in Paschales quinque solidos et in festum Sancti Remigii quinque solidos.
In cuius rei testimonium et confirmationem presentes litteras
dictae Blanchae tradidimus sigilli nostri munimime roboratas. Actum anno
gratiae millesimo ducentesmio septimodecimo mense Febrorum.

In exchange for the stall, Blanch agrees to pay 10 solidi, 5 at Easter and 5 at the feast of St. Remi. The St-Remi fair (or the "cold fair") at Troyes took place in November and December.