Les honneurs de l'ours et les droits du sacristain (décembre 1330)
Die Transkription lautet:
ad quem dicti honores pertinere deberent. Dictus Johannes Pancy confessus fuit publice et in
veritate cognovit, in presencia dicti domini sacriste, quod dictus Guillelmus de Castellione, recepta pro-
ut idem Guillelmus dixerat informacione quam quilibet ex dictis partibus facere voluerat, mandaverat et
preceperat specialiter per dictum castellanum dicto Georgio commendatorio quoque dictos honores sic sibi commen-
datos redderet et deliberaret eidem domino sacriste tanquam illi ad quem spectabant et expecta-
re debebant. Quare dictus Johannes Pancy, dicens se nuncium in hac parte per dictum Geor-
gium specialiter deputatum, dictos honores dicti ursi capti prout debebantur, ut asseruerit,
dicte partes vice nomine et ex parte ipsius Georgii commendatori, de mandato et precepto cuius
supra reddidit et deliberavit actualiter ipsi domino sacriste presenti et recipienti, tanquam
illi ad quem pertinebant et pertinere debebant. Testes ad premissa fuerunt vocati
et rogati : dominus Johannes de Billens, Jaquemetus Picolarii de Gebenne, canonici dicti monasterii,
dominus Guillelmus, curatus de Laveto, dominus Johannes de Friburgo, dominus Aymo, matricularius
dicti monasterii, sacerdotes ; Ludovicus Reymondini de Sancto Mauricio, clericus, Petrus Jollenni,
Perrodus Boneti et Nicholaus Cally, burgenses Sancti Mauricii, et plures alii.
Et ego Aymo de Lulyaco, Gebennensis dyocesis clericus, sacri imperialis pallacii notarius publicus, predictis
omnibus interfui eaque scripsi et in formam publicam reddegi signoque meo consueto signavi in
testimonium veritatis.