Requête au pape
.
La Transkription est:
Exponitur sanctitati vestre pro parte. devotorum vestrorum Philippi Yverson armigeri et Helene filie Henrici mulieris coniugum
Aboensis diocesis quod ipsi olim scientes se quarta affinitatis gradu invicem fore attinentes matrimonium inter se publice per verba de presenti contraxerunt carnali copula minime subsecuta. Cum autem, pater sancte, prefati exponentes in dicto matrimonio sic contracto absque speciali dispensatione sedis apostolice remanere non possint, supplicatur igitur sanctitati vestre pro parte dictorum coniugum quatenus ipsos ab huiusmodi excessibus absolvere cum eisque ut impedimento predicto non obstante in eorum sic contracto matrimonio libere et licite remanere possint et valeant misericorditer dispensare dignemini prolem ex inde suscipiendam legitimam decernentes de gratia speciali. Fiat de speciali, A[ntonius] episcopus Aprutinus, Regens.